- CHOREPISCOPUS
- CHOREPISCOPUSquasi τȏυ χωροῦ, i.e. ruris Episcopus. Reperitur sub nascenti Ecclesia, sed incertâ origine, licet ab exemplo 70. Diaconorum, secundum Damasum, deductâ. Ideo institutus, vel potius substitutus, ut dum Episcopus civitatem, hic rus et villas, ut vicarius eius, curaret. Hincmarus apud Flodoardum, l. 3. c. 21. Torpescentibus vero per civitates Episcopis, (dum rus olim haberent minus quaestuosum) res ad Chorepiscopos sic delata est, ut non solum ritus Episcopales, sed honorem etiam ad se pertraherent. Pertinaciam hanc cancellis circum scripsit Ancyranum Concilium, A. C. 314. sub Constantino Imperatore, c. 13. arctius vero et potentius Concilium sub eodem Nicaenum, l. 3. c. 54. et 55. edit. Pisanae, ubi fuse, de ipsorum electione, munere et iurisdictione, de quibus vide quoque Damasi Ep. 6. Item Concil. Antioch. can. 10. et Capitular. Caroli et Ludov. locis pluribus, praesertim, l. 7. Can. 328. Munus Chorepiscoporum cum nomine sensim antiquatum, abolevit (nec pridem) Ecclesia: subinductis vero in corem vicem, qui Episcopo liberius cedunt et humiliori iure contenti sunt, Archipresbyteris, alias Decanis ruralibus et Plebanis. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. et in voce Corbanus. Neque tamen Chorepiscoporum dignitas, vel certe appellatio, alicubi hodieque non viget. Quippe, ut observat Molanus, l. 2. de Canon. c. 32. in Ecclesia Ultraiectensi S. Martini, Chorepiscopi nomen et titulum primus Subdiaconorum habet, cui Archipresbyterii seu Decanatus ruralis officium incumbit. Praeterea Coloniae, in omnibus Collegiatis Ecclesiis Chorepiscopus est primus Cautorum, qui etiam in Cathedrali Ecclesia officium faciens, in sollennitatibus, Episcopali baculô utitur. Etiam Trevirensem Ecclesiam Chorepiscopos habuisse suos, Theganus innuit auctor Gestorum Ludovici Pii, ipse hôc titulo insignis. Hodieque in eadem Ecclesia quatuor sunt dignitates eâdem nomenclaturâ, scil. supremus Chorepiscopus S. Petri,Chorepiscopus S. Lubentii in Dietkirken, Chorepiscopus S. Castoris in Cardona et Chorepiscopus S. Agathaei in Longuiono. Sic mentio fit Chorepiscopie Ecclesiae Lugdunensis, apud Adonem in Chronicis A. C. 810. Ecclesiae Frisingensis, in Charta Arnolphi Ducis Baioariorum A. C. 808. Chorepiscopi Ratisbonensis, in Metrop. Salisburg. Tom. III. Chorepiscoporum Ecclesiae S. Stephani Metensis, in Charta Leonis IX. apud Meurissium in Episcopis Metens. etc. Qui quidem Chorepiscopi non alii erant ab Archidiaconis, qui vices Episcoporum agebant in ruralibus Ecclesiis. Scribit porro Browerus, Antiqq. Fuldens. l. 1. c. 3. et in Notis ad 12. Poema Rabani Mauri. Abbates eô tempore Chorepiscopi munus obiisse, exemplô S. Wigberti et Albini Friteslaviensium Abbatum, quod Car. du Fresne firmat exemplô Bertilonis, qui Chorepiscopus Abba Monasterii S. Benigni Divionensis appellatur non semel, in Tabulario huius Monasterii, etc. Vide eum in Glossar. Corrupte ex Chorepiscopi voce, Maronitae in Oriente Churi appellant Archipresbyterum seu Parochum loci, cui in traditione curae baculum Pastoralem Episcopus in manus tradit, uti legas apud Macros Fratres, qui de dignitate hac Ecclesiastica multa congesserunt. Vide quoque infra Periodeuta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.